monumenta.ch > Hieronymus > Ezechiel, 9 > cb125.129r > csg75.41 > sectio 6 > Ezechiel, 19 > 4 > Samuelis I, 4 > sectio 21 > bnf11947.86 v > sectio 1 > Psalmi, 17 > sectio 15 > bavPal.lat.1663.241 > sectio 14 > Psalmi, 45 > sectio 49 > 14 > T > uwbM.p.th.q.1a.129 > sectio 14 > csg46.54 > csg866.75 > cpl1661.81 v > Psalmi, 34 > 4 > bsbClm6224.177 > sectio > csg48.206 > ad Romanos, 10 > Psalmi, 75 > bnfGrec107.247 > cb125.141r > sectio 13 > sectio 51 > sectio 9 > bsbClm6224.183 > sectio 7 > 38
Isidorus, Differentiae, 2, XXXVII <<<     >>> XXXIX

XXXVIII

147 Inter scientiam et sapientiam hoc interest: scientia ad agnitionem pertinet, sapientia ad contemplationem. Scientia temporalibus bene utitur, atque in vitandis malis, seu intelligendis vel appetendis bonis versatur: sapientia autem tantummodo aeterna contemplatur. Item nonnulli viri inter sapientiam et prudentiam intelligi voluerunt, ut sapientiam in divinis, prudentiam autem vel scientiam in hominis negotiis ponerent. Perfecta autem est scientia multa agere bona, et de illis laudem terrenam non quaerere quae Deus praecepit facere, et servum inutilem ante oculos Dei se existimare.